Latin
MORBOSQVE PRACAVENDOS AECOMMODATIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 654
Unproofread scanNot analysed yet
In horum numero sunt essentiae amarae, absinthii, trifolii fibrini, radicis gentianae, centaurii minoris, cardui benedicti, faciunt huc denique alcalina, praesertim fixiora terrea, acidum absorbentia, &ex animali regno tutissima, ut lapides cancrorum, ac testae ovorum, quae terra subtiliori gaudent, &ob insignem usum vix satis depraedicari possunt, VIII. Origo morborum quos medicus amoliri intendit, potissimum à segnioribus &interceptis excretionibus deducenda est, atque hinc medico incumbit curare, ut alvus quotidie suum praestet officium. Scholion. Ex iis, quae alvi excretionem sine noxa &destructione motus peristaltici promovent, maxime commendanda sunt salina, quae omni virulentia carent, &praecipua stimulando ope rantur. Eminent ex illis sal Ebsoniense, arcanum duplica tum, sal fontium Egranorum, tartarus tartarisatus &vitriolatus. Omnibus tamen palmam dubiam facit aloë rite praeparata, &secundum imitationem Becheri cum balsamicis mixta, quod in pilulis Hermannianis, Stahlianis &nesttis observatum est. IX. Quum perspiratio libera omnes reliquas excretiones superet, &summum sit sanitatis praesidium, idcirco medicum semper eo respicere oportet, ut huic excretioni male procedenti convenienti auxilio succurrat. Scholion. Perspirationem egregie &sine ullo incommodo movent infusa loco herbae thecherbarum temperate balsamicarum &imo roborantium ex aqua calida, ut sunt veronicae, betonicae, salviae, melissae, seminis foeniculi, anisi, radicis chinae, sarsaparillae, glycyrrhizae, cinnamomi, corticum citri, aurantiorum