Latin
MOREOSQVE PRAECAVENDOS ACCOMMODATIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 656
Unproofread scanNot analysed yet
Et ipsa quoque natura, quae velut optima medicinae magistra sedulo imitanda est, medicos peritos docet, salia subtiliora alcali na fixa &neutra, ut &vitriolacea tenuiora omnium, quae ex chymicis in usu sunt, ad tollendos morbos esse efficacissima. Caeterum de horum fontium ingredientibus eorumque usu &abusu legi possunt Dissertatio nostra de prudenti fontium medicatorum usu, Germanico idiomate conscripia. item Dissertetio de Thermis Carolinis de Thermarum &acidularum ratione ingredientium convenientia, de Thermarum &acidularum usu &abusu. XI. Balneis tam naturalibus quam artificialibus ad reparandas vires, &valetudinem tuendammultum usi fuerunt veteres, praesertim calidiorum regionum incolae. Scholion. Testatur hoc magnifica &luxuriosa balneorum structura, quae hodieque in Graecia ®ionibus Turcicis visuntur. vid. Langius Lib. I. epist. 50. XII. Quanquam in regionibus calidioribus balneorum isus sit laudatissimus, parcius tamen usurpari debent nostris in terris, quae sub coelo frigidieri &humidiori sitae sunt. XIII. Ubi immoderatus calor nimiam partium humidarum &subtilium facit, difflationem „&corpori siccitatem &lassitudinem inducit ibi fibrarum emollitione &humectatione opus est, quod balnea &aquarum dulcium insessus commodissime praestant. Scholion. Ex quo apparet, balneorum usum nostris quoque regionibus aczed MORBOSQVE PRACAVENDOS ACCOMMODATIS.