Latin
MOREOSQVE PRAECAVENDOS ACCOMMODATIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 655
Unproofread scanNot analysed yet
MOREOSQVE PRAECAVENDOS ACCOMMODATIS rum recentium, herbae Theé, decoctum Cassee moderatiususurpatum: quae calidissime vel in calefacto conclavi, vel melius inlectomanehausta, sanguinis &humorum motum juvant, fluidita temsuccis concilianr, viscidos humores dissolvunt, &salia peregrina& excrementitia, facta cutaneorum tubulorumdilatatione eliminant. Ubi vero fortior transpiratio provocanda est, conveniens dosis spiritus Bussii, spiritus nostri bezoardici, vel spiritus eboris balsamici commendatis infusis addi potest. Quandocunque chronicae passiones corpori diutius insederint, vel causae morbificae praesentes gravem morbum minentur, tum ad hunc avertendum &chronicas passionet leniendas decens usus fontium salubrium &mineralium esse debet quam commendatissimus. Scholion. Fontes salubres sunt vel calidi vel frigidi, quorum illi thermae, hi acidulae appellari solent. Utrique eadem fere ingredientia, videlicet spiritum sulphureum volatilem, sal fixum alcalinum vel neutrum &volatile vitriolum custodiunt, inque decenti copia &convenienti regimine hausti universum corpus pervagantur, &ad ejus minima vasa ac tubulos penetrant, eorum obstructiones recludunt, stagnantes humores dissolvunt, &in motum cient, omniaque emunctoria stimulant& urinam, alvi recrementa, sudorem, salivam, omnesqu, superfluos humores sine ulla virium vel appetitus dejectione potenter educunt. Quare non datur in rerum natura inque artis chymicae inventis remedium, quod in sanitate tuenda &morbis vel tollendis fontibus sic dictis salubribus aequiparari posfit. Siquidem horum virtus amplissima &plane excellens omnium medicorum consensu &diuturna experientia per tot seculorum decursum in omnibus individuis cunctisque in regionibus satis superque comprobata est. Mineralia enim activo &potenti principio gaudent, &ex salium classe tutissima remedia constituunt. Deinde etiam iLII3 psum 656 CAP. VII. DE REMEDIIS AD SANITATEM TVENDAM psum aquae clementum ita est comparatum, ut omnibus aliis medicamentis virtute antecellat, id quod fusius explicavimus in Dissert. nostr. de Aqua medicina universali.