Latin
VITAE AC MORTIS NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 68
Unproofread scanNot analysed yet
SchoIn vacuo animantia si extremum spiritum jam emittere volunt, ut nihil certius, quam mors appareat &moderatius aër admittitur, protinus ad vitam, motum &vires pristinas redeunt cujus phaenomeni nulla alia subest ratio, quam quod, aëre exteriori subtracto, sanguis &humores intra cor &vasa, aucto elatere, valde expandantur &supra modum vasorum tunicas inque primis auriculam dextram distendant, ut difficilius ad contractionem redeant, qua cessante sanguis non impellitur, hinc progressio totius massae sanguineae tollitur &mors in propinquo est. Si vero aër quantocyus, leni modo, rursus admittitur, nimia vasorum distensio cessat &systole cordis atque arteriarum de novo incipit. Fumo accensi sulphuris necari animantia posse certo certius est. Id sit, dum pulmonum vasa, a nimia sanguinis expansione, constrictionem suam amittunt, quae ab aëre admisso frigido vel aqua adspersa frigida mox restituitur, unde morti vicina animantia, &mox extremum halitum emissura, plenarie ad vitam hac ratione revocari posse non novum est. Memorabilis est observatio, quam profert Sachsius in Ampelographia Sect. II. Cap. III. in aqua submerios, sine vita ac motu jacentes, vitae restitutos fuisse, forti &diuturniori percussione pedum, quia nempe ejusmodi contusione vasa &fibrae ad motum systoles vitalem producendum excitantur. Syncopticos forti in planta pedis frictione, adspersione aquae frigidae in faciem, frictione labiorum cum sale, vel odore spiritus volatilis excitari posse, vulgaribus experimentis constat. Curiosum etiam quod Arabes in diuturniorem syncopen abreptos, provocato per instrumentum aliquod vomitu, restituere soliti sint. XIV. Unica quoque diastole, jam conquiescenti machinae reddita, totam sanguinis massam in motum rursus progressivum excitare &cordi atque arteriis motum, adeoque vitam restituere potest. Scholion. Perquam curiosum &plane singulare experimentum est, quo canibus, qui thorace discisso &corde diu quiescente vere mortui sunt, vita ad tempus reddi possit: hoc sit, si tubulus ductui thoracico, vel venae jugulari aut cavae immittatur &aër infletur, vel totum cor palpitat, vel ad minimum auriculae dextrae motus ad aliquot horas restituitur, quod etiam in homine mortuo factum esse Cl. Brunnerus in Tract. de glandulis duodeni memorabili exemplo confirmat. Intensiori frigore quando incipit cor quiescere &mors prae foribus est, tunc sola fortior frictio cum calido panno, in dorso vel thorace instituta, vitam reddere potest. Vidimus quoque solis frictionibus moribundos ad aliquot horas adhuc servatos.