Latin
VITAE AC MORTIS NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 69
Unproofread scanNot analysed yet
Neque ignotum est aqua suffocatos vel laqueo strangulatos, si mature frictionibus, venae sectione &immissione corporum in aquam calidam tractentur, ad vitam revocatos fuisse, non aliam ob causam, quam quod sanguini &humoribus, ad coagulum jam proximis, fluiditas, &cordi &arteriis, facta fibrarum a calore expansione, motus restituitur. XV. Quemadmodum calor, agilitas, nutritio, integritas, sensuumque ac mentis vigor, uno verbo vita, motu systoles &diastoles solidorum &fluidorum progressu perficitur: ita horum motuum intermissio vel plenaria exstinctio syncope vel mors est. XVI. Est itaque mors plenaria motus cordis &arteriarum circulique sanguinis extinctio, corruptionem corporis post se trahens. Scholion. Corruptio &putredo corporis effectus quidem mortis, sed non semper ejus necessaria causa est: nam hominem externa violentia vita privari posse, machina corporis diu adhuc falva &a corruptionis labe immuni persistente, notissimum est, XVII. Quodennque itaque cordis motum subito atque in totum exssinguere valet, id quoque praesentaneam mortem inferre potest. Scholion.