Latin
CAUSIS MOTUUM VITALIUM, SYSTOLES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAUSIS MOTUUM VITALIUM, SYSTOLES ATQUE DIASTOLES. Vum vita a mere mechanicis &ex necessitate agentibus corporeis causis dependeat &simplicicissimus ille motus systoles &diastoles, qui in corde atque &in universo canalium systemate residet, circuli sanguinis, omniumque secretionum ac excretionum causa sit: plurimum itaque ad rem nostram pertinet, veras systoles ac diastoles causas investigare. II. Neque satis erit cum veteribus motuum vitalium causam nomen quoddam, ut naturam, animam, spiritum, archaeum aut sapientem quendam daemonem, vel principium scertum vitale allegare, eo quod hisce obscuris nominibus nihil explicatur vel perspicuum redditur.