Latin
VITAE AC MORTIS NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 72
Unproofread scanNot analysed yet
Quam noxia vero &proferendis morbis vitaeque abbreviandae apta sint adstringentia, validiora purgantia, anodyna, narcotica, putridae exhalationes, acida, nimium refrigerantia, nimia quoque repletio vitaque sedentaria, cum affectuum animi intemperantia, a solidae praxeos gnaris ignorari amplius nequit. XXII. Ergo vita &mors mechanice fiunt &nonnisi a causis mechanicis, physicis &quae ex necessitate agunt, dependent. Scholion. Patet ex hisce quam ineptum conceptum de vita &morte, ejusque causis, veteres sibi efformarint, dum vitam actionem &imperium animae in corpus vel animae conjunctionem cum corpore, mortem vero vitae privationem, calidi innati marcorem, dissolutionem animae a corpore, vel animae secessum aut animae vel principii vitalis energiam fatiscentem &functiones corporis deserentem dixerunt. Multo minus autem causas, cur homo mori debeat, invenire poterant, siquidem illorum sapientia plus nominibus &metaphysicis speculationibus, quam rerum corporearum &structurae corporis humani cognitioni inhaerebat. CAP. III.