Latin
CAUSIS MOTUUM VITALIUM, SYSTOLES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 75
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Animadvertimus, diuturna inedia &defectu boni nutrimenti universi corporis vires frangi, &cordis quoque motum languidiorem fieri, cum contra a pastu, a calido potu, a vino, a pane &spirituosis balsamicis adsumtis vires antea depressae mox erigantur, pulsus quoque fortior &celerior evadat. Ergo quod cor &solidas partes movet, iisque vires ac vigorem addit, materialis indolis est, &forinsecus ex alimentis &aere accedit. XII. Caloris ad vitam, nutritionem, propagat onem &motus vitales producendos &conservandos maxima necessitas &potentia est. Scholion. Quotidiana edocemur experientia, nullum semen terrae mandatum sine calore ad foecunditatem produci, vel plantam sine eo crescere &augmentum accipere posse. Nunquam ex piscium, ranarum, insectorum vel cujuscunque generis volatilium ovis atque seminiis animalculum vel pullus excluditur, nisi convenienti &temperato calore, vel solari, vel qui ab incubatu animantium provenit, prius fota fuerint. Hirundines, Alpini mures, multa insecta, intenso frigore, sine omni motu, vita ac sensu jacent, accessu vero caloris &vernali tempore mox ad vitam reducuntur. Aegyptios furnorum temperato &aequabili calore pullos gallinaceos excludere, historiarum fide constat.