Latin
CAUSIS MOTUUM VITALIUM, SYSTOLES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 76
Unproofread scanNot analysed yet
Animantia perfectiora utero foetus generant, eo quod calori sanguinis materni proportionata semina quam optime foecundari &nutriri possint. Vernali &calidiore tempore accedente omnia animantium &vegetabilium genera agiliora, foecundiora &vegetiora evadunt &tota quasi natura robur acquirit: tum foecundus animalium fit congressus &aquatilia ova deponunt. Sine calore nullum animal vivere vel crescere potest, unde integumentis, lecti vel hypocausti calore, aut alimentis calidioribus acre frigus temperandum est. XIII. Calor est valida aetheris, in intestino &vorticoso motu consistentis, in partibus sulphureis actio, qua pori expanduntur, partes corporis dividuntur, crassiores subtiliores redduntur, dura &resistentia flexilia evadunt. Scholion. Hoc theorema innumeris experimentis pneumaticis, hydraulicis &physicis confirmari potest: suffecerit vero pauca attingere. Liquida, praesertim spirituosa fermentescibilia, vasis firmissime inclusa, calore accedente, solidissima vasa magna vehementia disrumpunt. Aqua fontibus artificialibus inclusa solo calore in altissimum spatium evehi potest Liquor thermometris inclusus calore expanditur inque altius spatium attollitur. Quam mirabiles in dissolvendis brevi tempore duris corporibus aër &aqua, in machina Paniniana inclusi, ope caloris edant effectus, res vix amplius rerum physicarum curiosis ignota esse potest. XIV. Longe vero majorem vim ac potentiam expansivam calor exserit in corpora, quae tenuioris sunt indolis. Scholion. Id clarissime experimentis evincitur, dum aquae fontium salubrium, videlicet acidularum, vel etiam vina generosa aut spiritus inflammabiles vitris arctius inclusa leni calore foris accedente, protinus ea in minima frustula disjiciunt. XV.