Latin
SANGUINE HUMANO EJUSQUE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 91
Unproofread scanNot analysed yet
SANGUINE HUMANO EJUSQUE NATURA. NAnguis humor vitalis est, quo nullum animal caret, S& in quo vita &corporis nostri robur continetur: quo effuso omnis corporis &animae operatio cessat, quapropter utique, ut ejus indolem plenius atque exactius cognoscamus, opus est. Scholion. Anima &vita ipsius quoque scripturae sacrae testimonio est in sanguine, prout nempe is in orbem agitur, &per universi corporis vasculosam compagem motu agitatur; nam simulac hic motus quiescit, omnium partium functio &animae operatio intercidit. II. Sanguis est liquor purpureus, ex parte aquea, gelatinosa, sulphurea, &terrea compositus. Scholion. Sanguis est humor ex partibus indole inter se differentibus constans: nam ex solidis &fluidis, gravibus &levibus, diaphanis &opacis, subtilioribus &fixioribus, aqueis, terreis &oleosis inflammabilibus, minus bene cohaerentibus mixtus est. III. Sanguis maxime ex fluido &solido elemento est compositus. IV. Solidum inexistere sanguini vel ex eo apparet, quod liquida parte leniori calore evaporata, sicca &solidescens substantia relinquatur. V. In In sanguine sani hominis tres fere partes liquidi &una solidi continetur. pars Scholion. Quae sit proportio solidi &liquidi in sanguine, quamoptime pondus docet, quo observavimus unc. 1. &dr. VII.