Latin
SANGUINE HUMANO EJUSQUE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 92
Unproofread scanNot analysed yet
solidae substantiae ex unc VI. &dr. V. sanguinis, unde proportio solidi ad liquidum est ut 1ad 2°. At vero pro diversitate victus &temperamentorum solidi &liquidi proportio non semper eadem est, sed utique multum variat, quare Boyle in historia naturali sanguinis humani ex unc. IV. &dr. V. sanguinis unc. 1. &dr. III. atque 34. gr. solidae substantiae obtinuit. Nos alio tempore ex unc. ; solidi unc. 11. &dr. 11. extraximus. Ex hac vero theoria sanguinis addiscimus potulenta tripla fere portione solidos cibos exsuperare debere. VI. Sanguinis liquidum longe citius in auras avolat, quam quoddam humidum. aliud Scholion. Quo experimento probare possumus, copiosas tenues &volatiles in sanguine hospitari partes, quae calori ac motui promte obsecundant, &consequenter mobilioris, subtilioris &valde expansivae indolis sunt. VII. Sanguis humanus aqua specie gravior est. Scholion. Utut sanguis ex partibus aqueis valde tenuibus sit compositus,