Latin
SANGUINE HUMANO EJUSQUE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
tamen propter solidum in eo contentum aqua est ponderosior, quod sequenti experimento certum fit: quandocunque vas aqua repletur, ita, ut ambo unc. IX. &dr. VI. ponderent, sit, ut si idem vas sanguine humano impleatur, unc. X. &dr. 11 ac gr. 4. ponderet. Ergo sanguis unc. in dicta mensura aquae praeponderat. Et quod solidum in sanguine eus sero seu liquido gravius sit, vel ex eo clare dignoscitur, quod serum sanguinis parti rubicundae supernatet. VIII. Solida pars sanguinis non unius ejusdemque, sed valde dissimilis est indolis.