Latin
SANGUINE HUMANO EJUSQUE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 98
Unproofread scanNot analysed yet
utiliter effunditur, quia profundas inflammationes &difficiles chronicas passiones, quae ex ingenti viscerum obstructione &infarctu oriuntur, minatur. Qui vero habitus corporis sunt spongiosi &angustiora sed copiosiora vasa obtinent, corpus motu exercent, &cibos boni succi assumunt, hi non modo fluidiorem &floridiorem sanguinem emittunt, sed &copiosiorem citius generant, quare etiam ob sanguinis fluidioris copiam &orgasmum haemorrhagiis, inflammationibus, sed levioribus, abscessibus, spasmis febribus admodum expositi sunt. XX. Cum sanguis ratione consistentiae ac gravitatis atque indolis tam in statu sano quam morboso multum differat, sequitur, ut medicus differentem sanguinis indolem probe cognoscere debeat. Scholion. Gravitas sanguinis praeter alia experimenta optime cylindro statico hunc in usum a nobis confecto exploratur, cujus beneficio sanguis e vena in vitrum, quod certam capit mensuram, emissus exacte ponderari potest. XXI. Neque nimis crassus niger, neque nimis fluidus, tenuis, purpureus optimae indolis est, sed qui medio modo se habet, &facile in purpuream gelatinam concrescit. Scholion. Quando tam crassus est sanguis, ut serum mox in lardum, vel gluten quoddam coalescat, profundae inflammationis, vel gravis chronici morbi ex obstructione metus est, si copioso sero sero imbutus est, indicat jecoris &renum in secernendo imbecillitatem, &morbos ab impuro sero oriundos, ut scabiem, arthritidem &scorbuticam cachexiam indicat. Sanguis vero nimis fluidus &purpureus, qui omne coagulum &grumescentiam respuit, pessimae notae est, &talis subinde ex iis, qui peste, hectica, phthisi, variolis, &febribus acutis moriuntur, emittitur. XXII. Ex solo sanguinis adspectu sanitas &integritas partium corporis internarum aestimari neutiquam potest.