Latin
SANGUINE HUMANO EJUSQUE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 99
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Praeclare Ballonius L. 2. Ephem. p. 191. scribit: plurimis impurus sanguis detractus est, quibus mortuis §is partes omnes integrae deprehensae, aliis purus, quibus viscera &pulmones putres Formosissimis mulieribus impurus detrahitur: sunt inventi. Siquidem morbi gravissimi non tam in partibus fluidis, sed in solidis sedem suam fixam habent, quando hae inflammatae, sphacclatae, induratae, &obstructae sunt. XXIII. tri Sanguinis quantitas non una eademque est in homine, sed multum pro diversitate habitus &structurae corporis, aetatis, alimentorum &virae generis variat. Scholion. Nonnulli copiosum sanguinem in vasis custodiunt, eumque amissum cito recuperant, in aliis vero haec reparatio tardius &sani homines prae tenerioribus procedit. Quod robusti &imbecillioribus, &valetudinariis, majorem sanguinis copiam in venis foveant, extra dubium est. Hinc quoque venae sectio illis magis quam his convenit. XXIV. Sanguis licet ex elementis dissidentis naturae ac virtutis &quae male uniuntur, partibus compositus sit; attamen motus intestinus ac progressivus has optime mi scet,