Latin
CTORALIS CLEMENTIAE TVAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Quare qui paulo maturius his scientis animum adsuefaciunt, promptissimi inde evadunt ad ea, quae ex intellectu vel quae ex fictionibus proficiscuntur, &quae reales aut nominales rerum definitiones &invalidae conclusiones sunt, probe discernenda. Ego sicuti illam philosophandi rationem, ita etiam medicinam, qua ex aliorum sententiis bene pensitatis optimae seliguntur inque ordinem rediguntur, &diversae sententiae invicem conciliantur, semper impensius amavi &magno in pretio habui. Et fateor, me plus operae ac temporis semper experimentis tam medicis practicis, quam physicis, chymicis, anatomicis, chirurgicis impendisse, quam ut aliorum obscuris speculationibus, confictis terminis &sterilibus theoriis. maxima ex parte verbosis, delectatus fuerim, nihil quicquam, quod non intellectui clarissimum ac plane obvium fuit; in rationibus reddendis admittendo. Animadverti etiam omnium veritatum principia facillima esse &simplicissima &divinam sapientiam facili &simplici via stupendos in rerum natura produxisse effectus; hinc etiam viam ad veram &rationalem medicinam simplicissimo niti principio conclusi. At vero neutiquam inficias ire possum, ad veram theoriam medicam condendam plura desiderari. Primo enim opus est pleniori &accuratiori omnium morborum historia, quae aegrotantium naturam, morborum, quibus adfliguntur, genium, originem, causas, signa, eventus faustos vel sinistros aliasque notabiles circumstantias complectatur. Nam historiis morborum theoria medica adplicanda est, ut per hanc eae explicentur: theoria enim observationum practicarum quasi clavis est, &vice versa etiam observationes sunt instar lapidis Lydii, quo theoriae medicae examinari debent. Quare prius, quam quis incipiat theoriam condere, probe perspectum habere oportet, num omnium phaenomenorum in historus morborum occurrentium explicationi illa respondeat. Si res secus se habet, de ejusdem veritate omnino dubitandum est. Interior vero morborum notitia potissimum ex propria, deinde quoque ex aliorum fide dignorum experientia comparanda est. Quem in finem amplissimam laudem &commendationem merentur ex antiquissimis Hippocrates, Aretaeus, Alexander Trallianus, Celsus, Caelius Aurelianus: ex recentioribus vero Martianus. Hollerius, Duretus, Ballonius, Jacotius, Montanus, Crato, Carolus de Piso, Alpinus, Hildanus, Forestus, Sennertus, Sydenhamius, Riverius, Ramazzini, Malpighius, Baglivus ceteris aliis