Latin
CTORALIS CLEMENTIAE TVAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xiv
Unproofread scanNot analysed yet
palmam praeripiunt. Spectant huc quoque Miscellanea Naturae Curiosorum, Acta Uratislaviensium medicorum &Dissertationes Stahlianae. Deinde ad bonam theoriam medicam utique rei anatomicae, physicae experimentalis, mechanices plenior &exactior notitia necessaria est, quia hae scientiae rerum corporearum, quarum maxima potentia est in corpus humanum, naturam, proprietates ac vires explanatissime aperiunt. Quo vero omnibus pateat, cui fundamento universae medicinae corpus superstruere hactenus consueverim, non inconsultum duco, hujus rei fummam publico conspectui exponere. Ego definitionem VITAE. universae medicae theoriae &praxeos rationalis fundamentum constituo.