Latin
CTORALIS CLEMENTIAE TVAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xv
Unproofread scanNot analysed yet
Est vero VITA nihil aliud, quam motus sanguinis &humorum in circulum abiens, a systole ac diastole cordis &arteriarum omnisque generis canalium ac fibrarum, sanguinis &fluidi nerver influxu sustentata, proficiscens, qui secretionibus &excretionibus corpus ab omni conservat corruptione &omnes ejus functiones gubernat. Hic enim circulus est ipse ille vitalis motus, qui ipsum sanguinem, in se valde in putredinem pronum, a praesentanea corruptione vindicat. Hic est, qui calorem, vires, agilitatem, robur, tonum, nec non sensum ac motum partibus conciliat &vitae ac sanitati utilissimas secretiones &excretiones moderatur. Ab hoc quoque diversae hominum inclinationes, mores, ingen dotes, imo sapientia atque insania dependent. Neque minus diversa hominum natura &dispositio, quam veteres temperamentum dixerunt, inde proficiscuntur. Hic motus praeterea nutrimentum &augmentum praestat corpori, succos calore &motu deperditos reparando, vitamque sic diuturnam homini confert. Hic porro extinctus teterrimae penitus corruptioni corpus objicit &tristissimam mortem accersit.