Latin
CTORALIS CLEMENTIAE TVAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xxii
Unproofread scanNot analysed yet
Illud autem quam maxime notari velim, quod excretiones in homine jam adulto, &qui statum ac perfectum corporis robur consequutus est, ipsis ingestis propemodum aequales esse debeant, id quod vel ex hoc unico experimento luculenter patet, quo corporis pondus, ante alimentorum assumtionem lance examinatum, elapsis aliquot diebus, licet vel centum alimentorum librae ingestae fuerint, plane non increvisse observatur. Quicunque igitur in pathologicis ex pravis ingestis, per quae non modo alimenta, sed etiam eas nocentis &activae indolis materias, quae aëris vehiculo corpus subeunt, intelligimus, deinde &excretionibus tam solennibus quam extraordinariis sanguinis, nempe per uteri &ani venas, maequalibus aut plane suppressis, morborum primordia ac natales arcessit, ille a veritatis tramite neutiquam aberrare mihi videtur.