Latin
CTORALIS CLEMENTIAE TVAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xxiii
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil enim est, quod vitali corporis conservationi magis adversetur, quam praeter vehementem animi commotionem, &venenum superflua sanguinis &succorum abundantia, qua periculi plenae stases, vel saltem stagnationes, quarum illae acutas maxime, hae vero tardas passiones excitant, pronascuntur. Omnis enim generis morbi, qui nil nisi naturalium motuum laesiones sunt, non secus ac motus, qui vitae ac sanitati praesunt, ad duas potissimum classes, nimirum ad systolen ac diastolen, sive ad contractionem ac dilatationem referri possunt. Illa si nimia atque intensior est, spasmus appellatur; haec, si immodica est, &diutius partibus insidet, atoniae nomine venit. In utroque hoc motu fluidorum circuitus mirum quantum perturbatur; siquidem in illo ab aequali, in hoc autem a liberiori suo cursu multum deflectit. Est vero hic spasmus vel universalis vel particularis; ille, si cor cum vasis ejus, quae sanguinem &humores vehunt, hostili contractione aggreditur, febres producit; si vero magis nervorum ac membranarum systema affligit, epilepticos &convulsivos motus excitat. In illo sanguis, in hoc fluidum nerveum in concitatissimam commotionem abripitur. Si vero spasmus certas saltem partes, imprimis membranaceas, quae exquisito sensu pollent, &impressos motus sibi invicem communicant, violenta contorsione afficit, ob inaequalem sanguinis circulum, ingentes fiunt aliis in partibus, quamlibet remotissimis, sanguinis &humorum congestiones, quas pro locorum diversitate varia symptomata, plerumque vero dolores, tumores, sanguinis effusiones, seri defluxiones, &saepe etiam inflammationes presso pede insequuntur.