Latin
CTORALIS CLEMENTIAE TVAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xxix
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc sane prudenter fecit antiquissimus medicinae parens, Hiopocrates, quod hanc artem divinam &medicum philosophum Deo aequalem appellaverit. De caetero mihi consuitum visum fuit, eam; qua mathematici utuntur, methodum in scribendo adhibere, quia nihil in arte nostra admittendum puto nisi quod expenientia &solidis rationibus demonstrari possit. Unde semper in ea fui sententia, omnes hypotheses, fictiones, ac rationes, nisi ex scientia anatomica vel physica depromptae fuerint, penitus e medicina esse rejiciendas. Qua re impulsus universum hoc artis systema solidis definitionibus, &axiomatibus, quae principia demonstrandi sunt superstruere, omniaque praecepta variis theor emati, bus scholiis, &observationibus practicis convenienti nexu &ordine dispositis, non sine insigni labore, &meditatione, salva tamen ubivis judicii &modesti dissensus libertate, concinnare annisus sum. Ex mechanica vero desumptis principiis &rationibus in adornando hoc opere, ad explicanda naturae microcosmicae phaenomena usus sum. Mechanica est motuum scientia, quae eorum naturam, causas ac leges tradit, easque postea ad varios usus applicat.