Latin
CTORALIS CLEMENTIAE TVAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xxx
Unproofread scanNot analysed yet
invento enim sanguinis circulo &structuta machinae humanae per tot pulcherrima inventa anatomica altius perspecta, quis jam negare ausit, vitae, mortis, sanitatis, morborum causas, remediorum vires curandique rationem optime derivari posse ex sanguinis &solidorum motu. Quamvis vero haec nullo modo in dubium vocari possint, non nullis tamen in eo dissentire placuit, quod motuum, qui in corpore humano celebrantur, causam in intelligente quodam ac interiori vitali sensu praedito agente sive principio quaesiverint, eo maxime inducti, quod corporum efsentiam mere passiva &ad motum inepta extensione absolvi, animam vero ejusque commotiones tam in regendis ammantium artubus, quam sanguinis &cordis motu pervertendo tantam vim ac potentiam exercere existiment. Verum enim vero minime quidem diffitendum est, machinae nostrae insitum esse ad huc excellentius quoddam principium, sentiendi &ratiocinandi facultate instructum, quod in motibus &actionibus spontaneis, quas veteres animales dixerunt, celebrandis &vitalibus ac naturalibus perturbandis, minime vero regendis ob intimum, quod ipsi cum corpore intercedit, commercium, insigni potentia gaudeat. Sed tamen, quod hoc principium omnes motus, praesertim vitales ac naturales, efficiat, illud est, quod in totum negamus, firmiter statuentes, coetera omnia, quae in corpore humano s. n.