Latin
CTORALIS CLEMENTIAE TVAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xxvi
Unproofread scanNot analysed yet
Magnopere vero dolendum est, quod princeps haec medendi regula, quo majoris momenti atque utilitatis est, eo magis a plerisque negligatur, vel plane ignoretur. In morborum autem, qui corpus diutius affligunt, curatione; ubi plus artis, quam naturae auxilio efficitur, id saltem medico perito agendum est, ut viscerum atoniam tollat, motus depressos excitet, obstructiones solvat, &nocentem materiam per convenientia emunctoria eliminet. Ad quem scopum obtinendum diuturniori quidem remediorum usu opus est; notandum tamen, quod temperatiora longe plus in hujusmodi morbis valeant, quam nimis activa &validiora, si modo debitum tempus curationi impendatut. Quemadmodum vero perpaucae &simplices sunt morborum origines &causae, quae naturalem corporis statum immutant; ita etiam perpauca sunt remediorum genera, causis hisce removendis accommodata. Universus: enim remediorum apparatus, mea quidem sententia, tantummodo ad materiam nocentem emendandam ac removendam, &perniciales motus tollendos collineat. Jam quum duo tantum sint motus morbosi, intensi nimirum ac depressi; planissime inde conficitur, duo saltem statuenda esse remediorum genera, quorum alia spasticis illis motibus sedandis, alia tono partium flaccidarum restituendo dicata sunt.