Latin
CTORALIS CLEMENTIAE TVAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xxvii
Unproofread scanNot analysed yet
Illa, recepto in scholis loquendi more, antispasmodica &sedativa, haec roborantia &tonica appellantur. Quae vero causis morborum amoliendis idonea sunt, ea humorum vel copiam detrahendam, vel pravam qualitatem corrigendam unice respiciunt. Illa evacuando, haec alterando suam operationem exequuntur. Ex quo clarissime, puto, intelligi potest, medicum rerum suarum satagentem, ad sanandos omnis generis affectus, non opus habere magna &multiplici remediorum farragine, vel medicamentis validioribus, aut magno &labore &pretio conquisitis. Sufficiunt enim pauca, simplicia, temperatiora, &quorum virtus longo usu &experientia probata est, utpote quae omnibus speciosis compositionibus anteferenda sunt. Et sane, ut Helmontii verba mea faciam, pauca sunt, quae medicum nobilitant, si quis modo rectam iis utendi rationem, in quo prudentiae medicae &methodi medendi cardo versatur, cognitam habeat &exploratam. Tot enim diversae ratione corporis afflicti, &causarum morbificarum, atque symptomatum concurrentes circumstantiae multum utique difficultatis medicinae adjiciunt, eamque ob causam acre judicium, assiduam attentionem &crebriorem exercitationem desiderant.