Latin
THESIVM NOXA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 10
Unproofread scanNot analysed yet
Ad prudentem etiam prognosin, sive ad judicium de morborum eventu formandum, quae doctrina mirifice ornat &perficit medicum, ejusque existimationem auget, certior &melior, quam per observationes, nulla via invenienda est. Quam infinitae circa morborum prognosin regulae in Hippocratis aliorumque veterum monumentis prostant, quae tamen maxima ex parte fallaces sunt, tantum abest, ut pro universalibus sententiis &aphorismis veris haberi possint. Idque accidit maxime ob eam rationem, quia non ex integris morborum historiis, sed ex earum fragmentis tantum &quibusdam, non omnibus &singulis circumstantiis, depromtae sunt. Igitur, longe perfectior &haec doctrina de prognosi speranda nobis erit, modo ex multiplici observatione &accuratiori consideratione circumstantiarum prognosticas regulas demum elicere incipiamus. Neque dici satis potest, quam utilia corollaria in usum futurum, ratione methodi medendi, ratione adplicationis remediorum, &in cognoscendo, quaenam ex horum genere noceant vel prosint, hauriri queant. Medico enim nunquam desistendum est ab observationibus &experimentis, neque ulla, licet etiam minoris momenti videantur, negligenda sunt. Ego certe non facile casum quendam medicum praetermitto, quia vix ullus incidit, ex quo non quippiam adhuc addiscere possim, cum ad minimum, quod jam inventum &cognitum fuit, exinde confirmetur. §. XII. Observationes medicae itemque historiae morborum accurate conscriptae, ad dissidentes medicorum hypotheses, opiniones &controversias etiam in praxi decidendas aptisfimae sunt. SchoSi ulla, certe medica disciplina innumeris opinionum figmentis, sectis &controversiis immersa est.