Latin
THESIVM NOXA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 11
Unproofread scanNot analysed yet
Ex harum vero dissidentium opinionum labyrintho nosmet extricandi non ego meliorem novi modum, quam si earum adplicationem ad medicas observationes, quae genuinum ac immutabilem naturae ordinem &processum in vitae, sanitatis ac morborum nego tio complectuntur, urgeamus; tum enim facile earum sterilitas apparebit, eo quod tam paucis phaenomenis &circum stantiis explicandis congruant aut sufficiant. Quot diversissimae medicorum in praxi medica circa remediorum valentium &heroicorum usum e g. venae sectionis, fonticulorum, vesicatoriorum, purgantium, opiatorum, chinae chinae, salium volatilium, martialium, sunt sententiae? dum quidam in certis morbis sanandis illa in coelum quasi efferunt, alii eadem in iisdem morbis penitus deprimunt &damnant: &singuli tamen, vt adsertiones suas confirment, ad experientiae alylum confugiunt. Hic certe non proclivior emergendi ex hisce difficultatibus patet via, quam si observationes cum cura &diligentia conscriptas de illis morbis, in quibus damnum vel salutem haec medicamenta attulerunt, consulamas: tunc facile apparebit, pro differenti circumstantiarum ratione in eodem morbo remedia haec insignem opem vel etiam damnum attulisse, adeoque in se non esse nociva, sed in medicos culpam esse refundendam qui iis non recte usi fuerunt. XIII. Alterum verae pathologiae &therapiae fundamentum est scientia corporis humani anatomica &mechanices, quae in eo celebratur. Scholion. Corpus nostrum machina est, summo DEl artificio &sapientissimo ordine constructa, ut motus structurae convenientes edat; quorum naturam &leges exquisite nosse oportet medicum. Hi enim sunt, qui vitam sive conservationem corporis nostri corruptibilis tuentur: hi sunt, qui omnes ejus actiones secundum ordinem &divinum praescriptum moderantur, id est, sanitatem praestant; hi quoque perversi vel destructi morbos, imo ipsam mortem efficiunt.