Latin
RVM CAVSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 102
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXV. Sicut sanguinis nimia copia; ita etiam ejus magna inopia &periculosas stagnationes &graves spasmos &partium resolutiones efficit. Scholion. Neque enim tantum proportionem excedens sanguinis plenitudo, sed &humorum inopia pernitiales stagnationes spasmorum &chronicarum passionum procreatrices producit: nihil enim familiarius usu evenit, quam ut amisso vel nimium exhausto per morbos vitali nectare gravissimi &qui difficilem admodum curationem habent alii superveniant. Observavimus non semel, sed saepius atque iterum ab enormi sanguinis profusione corpora valde obnoxia fuisse motionibus spasticis adeo ut vel refrigeratione vel terrore accedente in summas angustias, anxietates, animi deliquia, cordis palpitationes &tremores delapsi fuerint: quin imo in exhaustis corporibus a gravi animi affectu aut refrigeratione praepostera aut a validiori medicina, aut ab acidorum perverso abusu aerumnosum hypochondriacum quod nonnisi spasmodicum est malum saepius subortum annotavi. A largiore sanguinis missione molliora corpora septentrionali frigido coelo paulo diutius exposita in catarrhales rhevmaticas affectiones promte incidunt.