Latin
RVM CAVSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 103
Unproofread scanNot analysed yet
Neque indigna considerationeres est quod si ex vena animalis aperta ingens sanguinis copia effundatur, statim convulsiones succedant, ita ut quo major fiat effusio, intensiores etiam oriantur convulsiones, quae circa mortem evadunt vehementissimae. Quorum ratio haec veri valde similis videtur: ubi nimirum ingens copia sanguinis effunditur, non sufficiens ejus ad cordis musculum fit adfluxus, unde ejus dilatatio sive diastole minuitur, qualis vero diastole, talis etiam est systole sive contractio cordis: proinde haec debilior reddita sanguinem in vasis praesertim capillaribus constitutum non satis valide propellere &in circulum agere potest, hinc in partibus membranosis &nervosis capitis &medullae spinalis stagnans eas ad convulsiones follicitat. Tandem adjungenda &haec erit ratio: motus ille contractorius, in nervosis &membranosis partibus qui viget &a liquidi nervei influxu sustentatur, a resistentia sanguinis, qui vasis vehitur, in aequilibrio detinetur, quod plane tollitur sanguine effuso, unde motus contractionis in illis partibus increscit. Ad motus enim temperatos, qui sanitati patrocinantur, utique proportio sanguinis &humorum, qui nimiae contractioni fibrarum quam fluidum nerveum efficit, resistant perquam necessaria est ¢ra etiam, ne nimia fibrarum expansio a sanguine fiat, opus est, ut sufficienti fluidi nervei influxu fibrae perfundantur, quo systoles &diastoles exactum fiat aequilibrium. Hoc supposito, jam ratio haud difficulter reddi poterit, cur praesente aut convulsione aut spasmo aut in horrore febrili in corporibus non plethoricis sectio venae immane quantum spasmodica pathemata intendat ut in extremo vitae periculo aegri videantur constituti. §. XXVI. Et sanguinis &seri &aliorum humorum excrementitiorum stagnationes morbosas quoque faciunt adflictiones. Scholion. Seri excrementum salino-sulphureum ubi non satis per subcutaneum cribrum vel per urinarias vias expurgatur, intus remanet &in partibus glandulosis &nervosis slagnans eas lanciniat nat arrodit &morbos salinos producit, cujus generis sunt dolotes artuum, rheumatisini. coryzae, gravedines, tusses, fluxiones salsae acres ex oculis, diarrhoeae dolores abdominis ab erosione intestinorum &ventriculi, varii generis exulcerationes.