Latin
RVM CAVSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 104
Unproofread scanNot analysed yet
Atque etiam febriles spasmos ab excrementia transpirationis materia intercepta in locis nervosis &membranosis nasci, non sine ratione statuendum est. Quo magis mirari subit, esse nostris temporibus nonnullos, qui ab uno extremo in alterum delapsi plane inani conatu contra omnem fere pathologiam salsam pugnant. §. XXVII. Serum viscidum &copiosum in habitu poroso &carnoso stagnans facit tumores oedematosos; in cavitates effusum comprimendo laedit &ad corruptionem disponit interiores partes; in glandulis collectum earum tumores &dolores insignes efficit. XXIIX. Cruditates acidae biliosae a prava digestione &alvo suppressa subortae &in canali alimentario diutius detentae ingentes dolores, inflationes, spasmos &ob consensum cum genere nervoso saevissimos spasmos efficiunt. Scholion. Profecto sedes plurimorum morborum ex alvo suppressa est, quoniam complures varii generis &indolis sordes in intestinorum canale confluunt, quae non expurgatae pejorem naturam ob diuturniorem moram &ob novam cum aliis mixtionem induunt, unde fomites &minerae febrium maxime intermittentium, flatulentiarum, spasmorum, qui praecipue hypochondriacos &hystericas exercere solent fiunt, inde anxietates, inde dolores, etiam in remotis partibus ut in capite, producuntur. §. XXIX. Humores acidi, corrosivi cum bile permixti viridem &valde corrosivam indolem nanciscuntur, atque in ventriculo &duodeno stabulantes graves afflictiones inferunt.