Latin
§. XXXIIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 109
Unproofread scanNot analysed yet
§. XLI. Cum ingens &innumerabilis vero eorum, quae corpus humanum infestant, idque morbis obnoxium reddunt, sit copia, mirum est, homines non frequentius aegrotare. Scholion. Etenim &anni tempora &varia tempestatum genera &quaevis aetatis partes suos peculiares edunt &proferunt morbos. Deinde corpora diversi sexus, diversi temperamenti &habitus &dispositionis a parentibus acceptae suos peculiares &proprios fovent morbos; Multum quoque juvat nosse, gracilia, an obesa, infirma, an robusta sint corpora, utrum perversae vitae &victus rationes. an noxiae &insalubres esculentorum &potulentorum adsumtorum sint facultates. Haec enim omnia ad morbos ingenerandos esse aptissima, nemini facile ignotum est. At vero inter tot rerum infestarum, quarum injuria corpus nostrum impetitur, discrimina, rarius homines graviori quodam morbo divexari mirandum est. §. XLII. Quamvis plures sint res insalubres &ingenerandis morbis aptissimae, tamen non semper potentia pollent, ut motus naturales universae machinae turbare valeant, hujus generis sunt perniciales stases &stagnationes humorum cum magna imbecillitate vel universi generis nervosi vel certarum tantum partium junctae. Ad harum vero causarum, quae proximae merito dicendae sunt, productionem, non una remotior causa, sed plures conspirare &consentire debent, &quoniam id rarius contingit, rariora etiam ex causis remotis vitia &morbi exsurgunt. Scholion. Meretur haec adsertio exemplo illustrari. Morbus ille familiarissimus, qui affectio hypechondriaca nominatur, est convulsiva &spasmodica partium nervosarum praecipue ventriculi &intestinorum afflictio: haec ut producatur, non una, sed plures