Latin
IIO CAP. IV. DE MOREORVM ET MOTVVM MOREOSORVM CAVSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 110
Unproofread scanNot analysed yet
IIO CAP. IV. DE MOREORVM ET MOTVVM MOREOSORVM CAVSIS. plures concurrere debent causae: Neque enim sola a motu abstinentia, neque acidorum ac refrigerantium abusus, neque animi moeror, neque vasorum exilitas, neque pharmacorum, quae stomachum laedunt, copia, huic gravi malo ingenerando sigillatim sufficiunt. Si vero inter haec plura concurrunt, tota natura debilitatur, excretiones necessariae sufflaminantur, ventriculi robur &digestio perit, ingens saburra vitiosorum humorum primis in viis congeritur, adeoque &stagnatione sangvinis &excrementitiorum humorum partes nervosae vehementer afficiuntur &ad spasticas stricturas sollicitantur summa subsequente earum imbecillitate. XLIII. Rariores quoque inter homines oriuntur morbi, quia mechanismus corporis nostri ad eorum causas avertendas eximie concurrit. Scholion. Tam sapienti constructa est corporis humani machina artificio, ut in continuo motu &solidae &fluidae ejus partes existant, cujus beneficio sangvinis &humorum infensissima quies &stasis continuo praecavetur, neque minus superflui, effoeti, inque corruntionem proni humores continenter per congrua sua emunctoria ejiciuntur. Praeservatoriam itaque medicinam a benignissimo corporis nostri architecto in ejus structura &mechanismo positam solertior quisque medicorum animadvertit, quam medicinam naturae internam &praeservandi ac curandi methodum si prudens medicus recte intelligit, &sequi &imitari, eamque adjuvare scit, is certe non perfunctorie, sed rectissime officio suo fungitur. Cum itaque perpetuo corpori nostro adsistat medicina, quae in humorum circulatione &rerum inutilium excretione consistit, non facile morbi nascuntur, nisi violentae admodum causae, ut venenum vel frigidus potus calefacto corpori immissus aut vehementissima animi commotio hunc motuum praeservatoriorum ordinem valide subvertant &interturbent.