Latin
IIO CAP. IV. DE MOREORVM ET MOTVVM MOREOSORVM CAVSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 113
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis veneni &materiae morbidae virulentae ea est natura indolesque, ut ob tenuitatem summam partium aut sulphurearum aut salinarum, causticarum celerrimae operationis sit, uti in cicuta, napello, helleboro albo, arsenico, stibio emetico apparet &subtilissima, quae aëre vehuntur, morborum miasmata id testantur. Igitur per se liquet, vim nocendi eo esse veheinentiorem, quo major materiae virulentae est moles. Omnes morbis inferendis aptae causae agunt vel in partes solidas vel in fluidas subtiliores sive spirituosas aut humidas. VI. Quae in partes tenuissimas sive spirituosas agunt causae omnium pessimae sunt, quia vires &robur corporis, a quibus vita vendet, destruunt. Nihil vero magis in partes corporis nostri impetum facientes destruit, iisque aduersum est, quam putredo. Scholion. Constans est observatio, quod plurimum terroris &periculi habeant illi morbi, qui putredinem intus alunt, cujus generis sunt omnes malignae febres, sanguis in intestina crassa effusus ater fit &in foetidissimam abit putredinem, quae brevi tempore perimit. Qui sphacelo, qui exulcerato cancro pereunt, ob putredinem, quae celerrime subtilissimas sangvinis partes insicit &vires adimit, extinguuntur. Narcotica, ut hyosciamus, opium, stramonium, solanum cito necant, quia ob sulphur graveolens, vaporosum fluidas cerebri &nervorum partes inficiunt &contaminant, vires surripiunt &motus vitales sistunt. Ingens etiam est potentia odorum in partes, quae motum &impetum in corpore nostro faciunt, quod apparet im odôramentis fragrantioribus, quae subjecta naribus in omnibus, qui nervorum &cerebri imbecillitate laborant, vehementes motuum turbationes in genero nervorum afficiunt. §. VII.