Latin
IIO CAP. IV. DE MOREORVM ET MOTVVM MOREOSORVM CAVSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 114
Unproofread scanNot analysed yet
Celerrime in sangvinem &partes fluidas agunt acida, austera, actu frigida &valde spirituosa, &quia incrassando &coagulando liberum sangvinis maxime per exigua vasa circuitum destruunt, ad morborum chronicorum generationem plurimum conferunt. Scholion. Nihil frequentius in praxi medica occurrit, quam quod homines ex frigido potu aegrotent, inque acutas &chronicas passiones incidant, praesertim si ex labore sudanti &calefacto corpori offeratur. Nihil quoque frequentius observatur, quam quod ab acidorum abusu praesertim feminae &vitae sedentariae addictae pessime sese habeant inque mensium suppressiones &Denique nihil familiarius spasmodicas affectiones incurrant. est, quam quod homines ex potu spiritus vini largiori praesertim matutino tempore vacuo ventriculo hausto in insanabiles viscerum corruptelas incurrant. Postremo: haec tria, acida, frigida &spirituosa ad obstructiones &concretiones polyposas, quae magnorum morborum fomenta &crebriores causae sunt, producendas omnium aptissima sunt. VIII. Agunt quam maxime nocentes &morbificae causae in eas partes solidas, quae motibus praesunt, cujus generis sunt nervoso-membranaceae &musculosae, in quibus maxime motus morbosi &praeternaturales, celebrantur. Scholion.