Latin
SEDEET OPERATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 123
Unproofread scanNot analysed yet
in acutorum classem maxime reponit inflammatorias &acutas febres, phrenitidem, peripneumoniam, anginam, pleuritidem; inter longos vero refert tabem, alvi fluxum, podagram arthritidem, cachexiam, coxendicum morbum, stranguriam, in senioribus nephritidem, haemorrhoides, ani fistulas, in mulieribus fluxum sangvinolentum. Quod pertinet ad curam acutarum illud sciendum est, quod natura ibi plus sibi vindicet, quam ars, quare secundum Celsum loc. cit. magis ignoscendum medico est, parum proficienti in acuiis morbis, quam in longis. Hic enim breve spatium est, intra quod, si quod auxilium non profuit, aeger extinguitur: in chronicis &deliberationi &mutationi remediorum tempus patei, adeo ut raro, si inter initia medicus accesserit, obsequens aeger sine illius vitis pereat, &monet idem Celsus, quod in cura eorum non statim, contemnendum sit, si quid non statim profuit, neque statim removendum, si quid paululum saltem juvit, quia profectus tempore expletur. Sunt quoque morbi vel continui vel intermittentes: illi dicuntur, ubi sine intermissionibus accessiones &symptomata urgent, quia eorum causae firmius nervoso generi &partibus membranaceis insident, ubi universalem &continuum quendam spasmum, uti in febre fit, efficiunt. Si vero laedentes causae a partibus vitalibus paulo remotiores sunt, &in primis viis vel excretoriis consistunt, tunc spasmi intermittunt, &symptomata plane ad tempus quiescunt, postea certis periodis redeunt, Scholion. De continuis illud circa praxin tenendum est, quod plus habeant periculi, quam intermittentes, quia continuo &sine intermissione, utut non aequali vehementia, universi corporis functiones laedunt, &vires frangunt, quae penitus fractae causis &effectibus morborum removendis non amplius sufficiunt. Accedit, quod in continuis &ubi natura est in motu, valida auxilia nunquam proficiant. Quia vero vacuo tempore vires elangvidae recolligantur, &spasticis motibus conquiescentibus omnia tranquilla reddita sunt, non tantum adest periculi &medicamentorum etiam expeditior &certior est operatio, utpote quae ex male habentibus primis viis longe citius hostiles causas exturbare, quam ex interioribus nervorum &viscerum sedibus propellere possunt. Morborum acutorum alii sunt benigni, alii maligni: in illis non tam pernicialis indolis est causa morbi, neque tanta labes &proclivitas ad corruptionem, quam in malignis, qui facile inclinant in putredinem vitae &viribus infensissimam. Scholion.