Latin
SEDEET OPERATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 124
Unproofread scanNot analysed yet
Quia benigni a causis non adeo vitae infestis producuntur; symptomata sunt mitiora &tempora sua ac ordinem servant in excretionibus criticis &remediorum etiam viribus magis obediunt, &ex hisce raro pereunt homines, nisi magna aegrotantium vel medicorum culpa. Quia vero malignorum causae grassantur magis in eas partes corporis, quae motum &impetum faciunt &solidorum robur firmant, hinc vires, a quibus vita proxime pendet, valde prosternunt &insuetis incedunt symptomatibus, inconstantis sunt decursus &expertorum etiam remediorum vires eludunt &plures perimunt. VI. Dantur quoque ex morbis chronicis quidam maligni, &hi fiunt, si succi valde impuri &in putridam corruptionem proni sunt. Scholion. Ita scabies, gonorrhoea, purpura, intermittentes febres, scorbutus, diarrhoeae dantur benignae vel etiam malignae. Horum indoles utplurimum a constitutione ipsorum corporum laborantium dependet, si succis impurioribus in corruptionem pronis venae magis vel minus refertae, sique partes solidae adhuc robustae vel a robore penitus dejectae sunt.