Latin
SEDEET OPERATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 125
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia temporum anni mutationes &praecedentes constitutiones tempestatum praeternaturales magna potentia gaudent corporis nostri stri succos prava diathesi imbuendi &ad corruptionem eos disponendi, hinc efficitur, ut arthritides, intermittentes febres purpura, quae alias satis benigne &placide incedunt, pessimos mores induant, neque absque omni periculo sint. Chronicis quoque malignis merito annumeramus cancrum, si in exulcerationem abit, item sphacelum, qui a causa interna sit, quandoquidem summam dyserasiam &promtitudinem sangvinis &humorum ad putridam corruptionem indicat. §. VII. Morborum quidam sunt communes, qui plures uno in loco invadunt &Graece dicuntur epidemii. Quidam non multos communiter, sed separatim sparsimque adprehendunt &sporadici vocantur. Illi a communi causa, nempe aëris vitio &inquinamentis, hi a pravae vitae &victus ratione nascuntur. Scholion. Epidemii certis tantum temporibus prodeunt, &quia aëris vitiis &alienis exhalationibus &inquinamentis in eo contentis temporumque constitutioni plane praeternaturali debentur, fit, ut in uno districtu plures invadant. Quia vero harum mutationum aëris magna est differentia, neque unius ejusdemque semper indolis sunt inordinarae aëris constitutiones &exhalationes in eo contentae noxiae, quae diversissimo saepe genio &moribus incedunt, quare accidit, ut non una semper methodo curationem recipiant, sed quae uno tempore prosunt remedia, alio noceant, neque etiam eadem auxilia omnibus aegris propter dissidentem vim atque naturam conveniant. Solertis itaque &periti est medici, morborum, qui grassantur, origines &causas a priori, id est, ex praecedenti temporum ac tempestatum habitu probe cognoscere, eo consilio, ut postea communes ejusmodi afflictiones convenienti diaeta vel auxilio avertere &corpora ab iis praeservare possit. Nihil enim praestantius est, quam sub praeternaturali temporum morbosorum constitutione accuratiori vitae &victus rationi invigilare, ut vel morbi communiter