Latin
CAP. VI. DE DIFIERENTE NORNORVM RATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 127
Unproofread scanNot analysed yet
Sangvinis enim putredo sphacelosa sive internis, sive externis partibus insideat, propter infectionem minus est terribilis, quia crassioris paulo est texturae &sensus afficit, sed quae in tenuissimo lymphatico humore residet, penetrantioris est naturae, quia in poros altius se insinuat, &fluidas partes in intestinam similem motionem promptissime abripit. Morbi sunt vel simplices vel compositi; illi dicuntur, qui ab una morbi causa proxima oriuntur, hi vero sunt, cum plures causae in morbum producendum conspirant. Scholion. Saepissime fit, ut compositi appareant morbi; ita epidemii cum endemiis frequenter miscentur, febres omnis generis, item variolae, morbilli, catarrhales &aliae grassantes saepe cacochymicos, scorbuticos, hypochondriacos, vermibus laborantes, arthriticos &lue venerea infectos invadunt, &tunc semper minus tractabiles fiunt, &multum medentibus facessunt negotii, quia simplici methodo &remediis alias morbo appropriatis non obtemperant. XI. Differens quoque morborum idiopathicorum &symptomaticorum est ratio. In illis morbi causa functionum turbationem efficit, ubi sedem suam habet.