Latin
CAP. VI. DE DIFIERENTE NORNORVM RATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 128
Unproofread scanNot analysed yet
Quandocunque vero vero causa morbi in alio loco residet, quam ubi functiones turbat, symptomaticus morbus dicitur. Scholion. Ita epilepsiae &convulsiones, si quando dentium dolori ex eorum eruptione violenta vel atrocioribus intestinorum tormentis, aut calculo vel vermibus superveniunt, morbi habendi sunt symptomatici. Idem fit, si vertigo, si capitis dolor, si tinnitus &difficultas auditus aut melancholia ex male affecto ventriculo, cruditate acida ibi haerente &spasmos ac inflationes concitante subnascitur. Ita quoque vomitus symptomaticus est, si dolori ex calculo supervenit &tussis symptomatica fit, si ab acidorum &acrium humorum saburra primis in viis congesta oritur. Epilepsia idiopathica est, quae supervenit graviori capitis pertusioni, si festucae vel fragmenta cerebri membranis infixa sint; vomitus idiopathicus fit pyloro existente eroso vel duodeno humore corrosivo, bilioso oppleto. Tussis idiopathica pulmonalis est, si tubercula, obstructiones aut vomicae ibi haerent, vel serum acre a sangvinè secedens bronchiorum nembranis altius insidet. Haec distinctio inter morbum idiopathicum &symptomaticum magni momenti est in praxi medica, nam facilius semper symptomaticus tollitur, si causa in prima regione, ubi facile corrigi &evacuari potest, haeret, ac si Dein scurato altius interioribus visceribus fuerit infixa. morbo principali secundarii &symptomatici sua sponte desinunt &solvuntur. Tandem vero &illud sciendum est, quod morbus acutus aliis acutis ceu symptoma superveniens lethalis plerumque sit, quia exhaustis jam a magno morbo viribus, alius magnus superveniens non potest tolerari. Ita phrenitis vel inflammatio ventriculi, quando supervenit acutis, plerumque necat. §. XII. Priores Morborum alii sunt vel genuini, alii corrunti. decenti suum genium, typum, progressum atque effectum tempore &ordine observant; posteriores ex perverso laborantis regimine aut errore medentium alium plane &pejorem morem adsumunt. Scholion. Corrupti morbi plerumque sunt fructus malae administratae curae, si e. g. intermittens febris ante correctionem vel evacuationem materiae peccantis intempestive famigerato illo chinae cortice, vel alia adstringente medicina reprimitur, vel si exanthemata cum febre sociata ut variolae, morbilli, purpura, paulo calidioribus &expellentibus praepostere tractantur, vel si solennes &statae excretiones v. g.