Latin
CAP. VI. DE DIFIERENTE NORNORVM RATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 129
Unproofread scanNot analysed yet
mensium, haemorrhoidum nimiae validioribus constringentibus intercipiuntur, vel si virulenta gonorrhoeae aut intempestivis adstringentibus aut calidioribus balsamicis praepropere sistitur, aut excretio quaedam critica supprimitur, tunc plerumque insueta &deterioris indolis symptomata, ac ordinario fieri solet, sequuntur. Tum certe artis &laboris est corruptos hos affectus pristinae suae formae restituere. Pulchra sunt, quae circa hanc rem jam suo tempore monuit Celsus Lib. III. Cap. II. multum interest, ab initio quis recte curatus sit, an perperam, quia curatio minus his prodest, in quibus assidue frustra fuit. Plura de hac materia legi possunt in dissertat. nostra de convensione morbi benigni in malignum. §. XIII. Dantur morbi recidivantes, qui ad tempus silent, postea majori vehementia &periculo recurrunt, partim ob causam non penitus sublatam &in corpore adhuc relictam, quae cum tempore vires sumens pejorem effectum producit, partim ob insignem partis adfectae imbecillitatem a morbo relictam, quae prompte data causa occasionali repetit vitiosos motus. Scholion. Ex recidivantium numero sunt maxime intermittentes febres, si imperite, quod plerumque fit, tractantur, nec perfecte sanantur.