Latin
THESIVM NOXA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 13
Unproofread scanNot analysed yet
Cum res corporeae, quibus continuo ad vitam &sanitatem tuendam &restituendam utimur magnam potentiam habeant corpus immutandi destruendi &morbosas adflictiones inferendi: tantarum mutationum causas inquirere solius physici &mechanici est. Scholion. Quam insignis utilitatis in explicundis rebus medicis sit veritatum physicarum studium, liquido ex dictis constat, id quod etiam jam olim optimi &antiquissimi medicorum, in quibus merito habendus est Hippocrates, agnoverunt. Testes sunt ejus libri physici, quos de humana natura, de corde, de locis in homine, de flatibus, de diaetis, aëris, aquarum &locorum natura nobis reliquit, quibus maxime adstruere contendit, ex diaeta &aëre non tantum varii generis nasci morbos, sed &mentem humanam inde sapientiorem &stolidiorem reddiQuo magis mirandum est, dari hodieque quosdam, qui verae physices studium in rebus medicis parum utilitatis habere adfirmant, ducti potissimum hac ratione, quod ex animi affectionibus &impressionibus perversis varias morbosas motiones nasci videant. Id quod uti non negamus, ita tamen nobis comprehendere non licet: quare omnes motus &actiones animae principio adscribi debeant. Ecquis enim est, qui causarum morbificarum, medicamentorum vel venenorum operationes plane peculiares &diversas, quas singula edunt, inde explicare conetur? §. XVI. Cum duo sint verae &rationalis pathologiae fundamenta; nimirum observatio sedula, &scientia mechanices naturalis; sponte &per se fluit, veteres &qui hisce fundamentis caruerunt, nihil solidi in arte nostra tradidisse. Scholion. Equidem veterum solertiam in eo dilaudandam esse censeo, quod plura, quae ad morborum indolem, genium, progressum &eventum pertinent, annotaverint.