Latin
THESIVM NOXA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 14
Unproofread scanNot analysed yet
Quia tamen corporis humani plena &exacta structura, quae anatome indagatur, neque minus solida mechanices &rerum naturalium scientia caruerunt; praeterea observationes paucas, breves &minus completas nobis exhibent: non mirum est, eos, pro veris causis sterilia maxima ex parte nomina venditasse verasque vitae, mortis &morborum causas &medendi etiam rationes aptas ignorasse. Quare ex eorum scriptis tantum ea, quae ad historiam morborum pertinent, depromi &hauriri possunt. Nam morbi semper &constanter, uti nunc, ita etiam olim, suam peculiarem habent naturam &ordinem servant immutabilem, adeoque &veterum observationes, modo plurimas haberemus, eandem utilitatem habent quam recentiores. §. XVII. Nostrum seculum quanquam praestantissimis in re anatomica, physica, botanica, chymica &mechanica inventis splendescit, mirandum tamen est, quare in vera pathologia adstruenda tam exiguus progressus adhuc factus fuerit, Scholion. Hujus rei multae dari possunt causae, quarum una est, quod plures ex recentioribus tam negligentes sint in observationibus practicis accuratioribus adornandis: altera est, quod inventa illa praestantissima physica ad historias morborum &observationes vel plane non, vel non satis recte adplicent &referant. Ut sanguinis tantummodo circulum attingam, quis divino plane illo invento ad pathologiam &therapiam scientifice tractandam satis recte usus fuit? videas enim quotidie repeti falsas conclusiones ex diu repudiatis veterum principiis pullulantes; sed sanguinis circulo directe contrarias. Tertia ratio &potissima est, quod plures fictis principiis &hypothesibus nimium in doctrinis suis inhaereant &a novis condendis, iisque antiquitatis consensu subinde incrustandis non desistant. Pauci medicorum, ut in aliis etiam disciplinis, suo sensu &judicio utuntur &uti sciunt, sed aliorum, quos fallere &falli non putant, potius dogmata servili animo sequuntur &adorant, iisque tanquam ad saxum adhaerent; &quod maximum est, has opiniones suas obtorto quasi collo ad morborum historias, pierumque non sufficientes &recte instructas, detorquent. Atque haec potissimum sunt illa impedimenta, quae progressum artis nostrae huc usque valde retardarunt. CAP. II.