Latin
CAP. VI. DE DIFIERENTE NORNORVM RATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 135
Unproofread scanNot analysed yet
salutaribus solvuntur excretionibus, Morbi plurimi ex sive sanguinis per varia excretoria, sive propulsione excrementitui humoris ad habitum corporis, vel per fudorem aut transpirationem auctam, sive per crebriores dejectiones. Scholion. Non omnes morbi, qui cum excretionibus junguntur, salutari semper fine atque effectu gaudent, sed ii tantum, qui cum levamine fiunt &causam, a qua motus morbosi orti, evacuant: si videlicet morbi non tam a qualitate vitiosa &motu inordinato, quam a copia nimia vitiosae materiae nascuntur. JAA V Ex morbis salutaribus eminet maxime febris, quae summum praesidium &medicina saepius est corpori illudque non tantum a causa morbifica, sed &a graviori morbo, imo morte praeservat. Scholion. Praeclars sunt, quae refert Celsus de Asclepiade, quod febre ipsa praecipue se ad remedium uti professus sit, &Lib. II. Cap. VIII. scribit: febris, quod maxime mirum videri potest, saepe praesidio est. Sangvis enim, cum in febre majori celeritate per omnis generis tubulos fertur, ipsas periculosas stases &stagnationes sensim paulatimque rosolvit, humorum nimiam copiam consumit, obstructa &constricta excretoria &tubulos tandem aperit, &liberum sangvinis &humorum reddendo circulum, omnes suppressas evacuationes restituit. Quodsi itaque haec facit, utique talis febris salutaris dicenda est. Porro omnes febres, quae cum levamine ad partes extremas materiam nocentem exturbant, uti sunt variolosae, morbillosae, purpuraceae, arthri CAP. VI. DE OIFFFRENTE MORBORVM RATIONA. arthriticae, catarrhales, &quas dejectiones copiosae comitantur, salutares quoque morbi sunt.