Latin
CAP. VI. DE DIFIERENTE NORNORVM RATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 136
Unproofread scanNot analysed yet
Pleraeque etiam intermittentes febres, si sibi relinquuntur, &remotio causae morbificae arte adjuvatur, non vero praepostera medicina aut diaeta impeditur. saluti &praesidio potius sunt corpori, quam detrimento, &corpus ab aliis gravioribus malis vindicant. Maxime omnium vero febres catarrhales cum tussi, cum coryzajunctae, omnium saluberrimae sunt. §. XXVI. Morbi &febres, quae ad exitium &summam perniciem tendunt corporis, sunt, qui a vehementiori inflammatione, a partium nervosarum corruptione &sphacelo interno naicuntur, item inflammationes, quae aliis gravioribus morbis superveniunt, ut sunt phrenitis &inflammatio ventriculi ac intestinorum, vel illae febres atque excretiones, quae a gravissimo animi affectu, ab adsumto veneno, a bile caustica, a gravi laesione externa partium nervosarum, a vermibus intestina rodentibus, a flatibus, ab hernia incarcerata, a nimiis doloribus fiunt, quia omnes hi morbi &motus morbosi non ita sunt comparati, ut causas removeant, sed potius laesiones graviores reddunt vel necant ac in extremam perniciem ac imbecillitatem vel universum genus nervosum vel certae partis tonum ac robur praecipitant. Scholion. Ex hisce jam omnibus clarissime apparere arbitror, quanta eum cura &solertia motus, qui in salutarem finem tendunt, &qui perniciem adferunt, sint distinguendi; nam in illis naturam adjuvare &ejus negotium promovere debemus, ubi pestilens error est, si ejusmodi motus sine respectu ad causam statim sistamus; cum contra perniciales omnes motus, quia nihil salutare praestant ac vires magis exhauriunt, utique protinus &sedandi &profligandi sint. §. XXVII. Distinctio etiam non exigui usus in medicina admittenPriores dida est inter morbos frequentiores &rariores. cuntur, qui crebrius &fere omnes homines invadunt; posteriores tales sunt, qui rarius &tempore &numero eveniunt.