Latin
CAP. VI. DE DIFIERENTE NORNORVM RATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 138
Unproofread scanNot analysed yet
Qui dulci, farinaceo victu utuntur, in febres putridas, malignas, lumbricos, pur puram &exanthemata maligna facile incidunt; qui in locis paludosis degunt, creberrime intermittentibus iisque anomalis exercentur. XXXI. Frequentissime quoque &graviter homines laborant ex vehementia animi pathematum. Scholion. Nullus fere gravior morbus acutus vel chronicus est, quem non soli animi affectus, multo vero magis cum aliis causis juncti excitare possunt; inde enim apoplexiae, epilepsiae, haemoptyses, narium haemorrhoidumque effrenes haemorrhagiae, febres inflammatoriae ventriculi, ardentes, cholericae, abortus, mensium, haemorrhoidum, alvi, sudoris suppressiones, &exinde gravia pathemata, cordis palpitationes, tremores, animi deliquia oriuntur. §. XXXII. sunt morbi, qui ex pravae digeFrequentiores etiam stionis vitio, item ex mensium vel haemorrhoidum defectu vel suppressione oriuntur. Scholion. Feminae frequentius aegrotant, &de variis incommodis conqueruntur, si sunt gravidae, vel eo tempore, quo menses instant; multoque magis affliguntur, si deficiunt vel supprimuntur, aut plane in senioribus cessant. Crebrius quoque afficiuntur homines ex pravae digestionis vitio &cruditatibus prima in regione stagnantibus, inde enim nausea, colicae flatulentae, diarrhoeae cum torminibus, cephalalgiae, vertigines, vigiliae, spasmi praecordiales, inflationes ventriculi, dolores hypochondriorum, alvi adstrictiones: adfectus enim hypochondriacus dictus malum est, si ullum, frequens &familiare, quod plures hominum per multos annos quotidie divexat &excruciat.