Latin
CAP. VI. DE DIFIERENTE NORNORVM RATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 137
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Omnes quidem morbi in genere rariores sunt, id est, minus frequenter homines infestant, si consideramus tantum rerum insalubrium &nocentium, quibus perpetuo corpus humanum objectum atque expositum est, copiam. Causam hujus peculiaris phaenomeni jam supra attulimus, quia nempe ea est infalubrium rerum indoles, ut non proxime, sed potius remote &tantum dispositive ad morborum generationem quidpiam conferant, atque etiam ex his plures causae ad partium solidarum tonum naturalem destruendum conspirare &concurrere debeant. Sed tamen neque tam rari sunt quidam morbi, quia plures frequentissime in praxi eveniunt, &non semel, sed saepius homines per omnem aetatem excruciant. XXVIII. inter frequentissimos morbos, seu potius effectus morborum, qui jugulant &e vita tollunt hominem, est interna viscerum corruptio &sphacelatio. Scholion. Quo rarior est sphacelus in partibus externis, eo frequentior est in internis; nam nec ullus fere hominum, qui morbo naturali moritur &non violenta vel celerrima morte perit, est, qui non ex putrida &sphacelosa corruptione partium internarum moriatur, quod iis quidem, qui rarius vel plane nunquam morbis defunctorum hominum eadavera dissecuerunt, ignotum videtur, neutiquam vero iis, qui frequentius hisce exercitiis interfuerunt. XXIX. Morbi frequentiores ii sunt, qui a causa commun, nempe aëris constitutione fiunt, &maxime a transpiratione pronibita suam originem habent. Ita saepius intra anni spatium invadunt &plures simul divexant catarrhi, coryzae, gravedines, tusses humidae, catarrhales febres &rheumaticae, item diarrhoeae, cephalalgiae, variolae, morbilli, febres intermittentes, praesertim tertianae, dolores artuum &id genus plures. XXX. Frequentiores etiam sunt ii morbi, qui certis locis ob peculiarem coeli constitutionem, situs regionis, aquarum &alimentorum naturam familiarissimi sunt. Scholion. Ita in Westphalia frequentiores sunt peripneumonia, quartana &hydrops. Qui loca maritima incolunt, vel diutius in mari versantur. scorbutum vix effugere possunt.