Latin
IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 148
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT I. RERVM INSALVBRIVM ET NOCENTI VM NATVRA ET VIRIBVS, SPECIATIM DE AFFECTIBVS ANIMI. Ausis morborum proximis exquisitius enucleatis &perspectis, tractationis nostrae ordo &methodus omnino requirit, ut jam rerum, quae laedunt functiones corporis &ejus conservationi resistunt, naturam &vires ad causarum morbificarum originem &generationem inquirendam ea, qua par est, accuratione &sedulitate investigemus atque evolvamus. Scholion. Cum morborum causae, quae corporis nostri motus, secundum naturam proportionatos inque aequilibrio constitutos, turbant ac pervertunt, non a se existentiam suam habeant, nec casuquodam incomprehensibili, sed ab aliis causis praeexistentibus &antecedentibus progignantur &sustententur; harum utique causarum primerdia atque originem sollicita indagine ut perscrutemur, necesse est. II. Scientia earum rerum, quae insalubres sunt, &corpori humano vivo ac sano nocent, atque ad causarum morbificarum productionem multum faciunt, medico tum ad praeservationem, tum ad curationem morborum summe utilis &necessaria est. Scholion. Rectissime hinc definitur medicina ab ipso Galeno, quod sit rerum salubrium &insalubrium scientia. Etenim non sufficit, medicum earum tantummodo rerum, quae saluti sunt corpori, ejusque sanum statum &valetudinem prosperam tuentur, notitia esse imbutum, sed id etiam potissimum requiritur, ut insimul illas res plene &exacte cognoscat, quae miserandis doloribus &variis aerumnis corpora humana objiciunt, animo vigorem &integritatem demunt, ac morbos &praematuram mortem inferunt.