Latin
IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 149
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quia praeservatio a morbis circa remotionem &depulsionem causarum, quae morbis ingignendis aptae sunt, unice versatur, facile quisque medicorum solertissimus videt, scientiam harum rerum, quae corpori officiunt, &vitae ac sanitati adversantur, ipsi esse pernecessariam &ad suam perfectionem non parum contribuere. §. III. Uti causarum morbificarum multiplices sunt classes atque genera eorumque quaedam celerrime &vehementissime, quaedam tardiori gradu &longiori tempore vim suam nocentem exerunt; alia vero tantum partium dispositionem ad morbos inferunt &remote concurrunt: ita etiam non unius ejusdemque sunt generis &virtutis res exitiosae, siquidem nonnullae citissime &efficacissime inque minima mole operationem patefaciunt, nonnullae tardius inque majori mole &longiori tempore id praestant: aliae vero tantum dispositive ad causas morborum proximas ingignendas concurrunt. Quemadmodum dantur morborum causae, quae motus partium solidarum, a quibus sangvinis circulus, vita, sanitas cum secretionibus &excretionibus congruis dependent, proxime ac immediate invertunt ac destruunt: ita similiter etiam dantur res, quae hoc praestant, nocentissimae, cujus generis sunt graves animi commotiones &omnes illae materiae, quae veneni vim habent, &cum magna vehementia ac celeritate inque minima mole solidorum motus destruunt. Plethora &cacochymia magnae sunt morborum, praesertim chronicorum, causae, hinc omnia ea, quae ad nimiam redundantiam, item summam impuritatem &corruptionem sangvinis &humorum aliquid conferunt, in classem insalubrium &nocentium jure meritoque referri debent.