Latin
HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 15
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum non in totum omnes damnamus hypotneses, quia plerumque quasdam veritates continent, utut uon sint universales. §. III. Illa ars, quae sanitatem &longam vitam mortalibus promittit, dolores ac morbos propulsat &ob praestantissimum usum plane divina est, merito ab omnibus incertis opinionibus, fictionibus &hypothesibus libera &immunis esse debet, Scholion. Pudet &piget dicere, sed tamen verissimum est, infinitas fere esse inter medicos dissensiones, quae non tantum. in eorum scriptis, sed maxime, ubi ad lectum aegrotantium concurrunt, advertuntur, cum rarissime inter eos de morbi, quo quis laborat, genere, causis, multo minus de medendi methodo &remediis praescribendis conveniat, ut potius subinde sibi adversentur. Quid frequentius evenit, quam quod unus alterum erroris &damni illati in curatione arguat atque criminetur, quae omnia ex eo proveniunt, quod non illorum judicia &facta firmis nervis, demonstrationibus &veritatibus nitantur, sed ex variis ingenii commentis &lusibus errantis phantasiae proveniant. Neque enim facile discordiae in disciplinis, ubi veritates manifestae sunt ®nant, ut sunt mathematicae, reperiuntur, sed in iis, ubi veritas nondum inventa &opinionum est multitudo atque varietas, apparent. Ea est natura veritatum, ut, quia ex intellectu puro profluunt, alterius etiam mentem convincant &quasi ad adsensum pertrahant; opiniones vero, quia potentiae fictricis foetus sunt, in mente humana nonnisi dubia pariunt &relinquunt, atque ab iis, quibus major vis imaginativa, quam judicii est, facile arripiuntur &pro verissimis habentur. Variae itaque hypotheses in medicina non modo discordiam inter medicos, sed maxime aegrotantibus perniciem adferunt, &artis nostrae dignitati multum detrahunt, ita, ut etiam apud vulgus male audiat; quod suo tempore jam indicavit Hippecrates, dum Libro de victu acutorum §. 4.