Latin
HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 1
Unproofread scanNot analysed yet
HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE NOSTRA DAMNO. Eritatibus &certitudini in medicina nihil magis contrariatur, quam hypothesium, opinionum §arum copiaScholion. Multum veritates &fictiones, quae foecundae variarum opinionum &hypothesium genitrices sunt, inter se differunt. Nam veritas est una, simplex &succincta atque intellectu facilis; opiniones vero sunt variae &multiplices multumque dissidentes &captu saepe difficiles, incertae, dubiae, quae cum veritate, quae una est, consistere nequeunt. Deinde veritas est intellectus puri, sinceri foboles: opiniones vero &hypotheses ex imaginationis efficacia profluunt; tandem omnes veritates sunt frugiferae ad explicationem, demonstrationem &inventionem aliarum rerum incognitarum utilissimae, opiniones vero magis errorum &gravium dissidiorum matres existunt, Hypotheses sunt principia quaedam ficta, quae nonnullis phaenomenis explicandis inserviunt, minime vero cum omnibus quadrant atque conveniunt. Scholion. Si non ficta, sed vera principia essent hypotheses, omnibus quadradrarent phaenomenis explicandis &nulli errores vel perversae explicationes inde profluerent.