Latin
MORBORVM. ET SYMPTOMATVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 15-3
Unproofread scanNot analysed yet
MORBORVM. ET SYMPTOMATVM NATVRA. Orpus humanum multis mutationibus, quae sanitatem, imo vitam destruunt, obnoxium est: itaque harum muCtationum naturam &causas scire oportet medicum, cujus officium est, mortem avertere &fanitatem reparare. Morbus a nonnullis definitur, quod sit mutatio status naturalis in praeternaturalem. SehoDefinitio haec est nominalis, quia tantummodo explicat nomen morbi, non autem ipsam rem &causam, in qua illa mutatio consistat.