Latin
CORPORIS HVMANI MORBOSI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque manifestas &in solidorum conformatione fundatas habeamus mortis in senibus causas; concidit utique frivola eorum opinio, qua moriendi necessitas in animantibus animae, cui limites operandi a Deo praescripti sint, adscribitur. §. XXV. Homines habitus corporis spongiosi mollioris, repleti &qui angusta, exilia &copiosa vasa obtinent, facilius moriuntur atque ex morbis difficilius convalescunt, quam macilentiores &qui ampliora vasa habent. Scholion. Hanc veritatem sua auctoritate quoque corroborat divus Senex in aph. 44. s. 2. Rationem is facile inveniet, qui considerat solidis &tensis fibris plus roboris &potentiae motricis inesse quam laxis; &per vasa amplioris diametri sanguinis cursum liberiorem &per angustiora difficiliorem esse, unde in his stases &stagnationes, mortis procreatrices, frequentiores &periculosiores sunt. CAP. II.